Ryszard Pankiewicz

 

Argumentum

 

De libris edendis perscribendis vendendis eorumque pretio quid scriptores antiqui Graeci et Romani nec non ludaei et Christiani tradiderint quaeque in chartulis papyracaeis in inscriptionibus in edicto Diocletiani legi possint disputatur. Quibus omnibus perpensis colligi potest tum scriptores poetasque tum scribas librariosque tum bibliopolas parvo aestimatos esse labores eorum vero operasque vilissime constitisse itaque ipsos arte sua minime se sustentare alique potuisse atque fabrorum ministeria ac servilem operam, ut victum ac vestitum sibi praestarent, plerumque exercuisse